HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XLIII: Quomodo ex mandato Domini Ananias visitavit Paulum

#Act. IX

Erat autem Damasci discipulus quidam, id est Christianus, nomine Ananias. Et dixit Dominus ad illum in visu, id est in visione noctis: Anania. Et ille ait: Ecce, Domine, ego paratus sum tibi obedire. Ad quem Dominus: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus, et quaere in domo Judae Saulum nomine Tarsensem. Ecce enim orat. Forsan Judas erat proprium nomen hospitis sui, vel forsan erat de tribu Judae, ut sit sensus: In domo Judae, id est inter Judaeos, qui ibi erant de illa tribu, vel in domo Judae, id est in vico Judaeorum. Vicus autem dicitur a vicinia civitatis, ut dicit Rabanus, ut proprie dicantur vici viciniora rura civitatis. Hoc tamen, et saepe alibi aliter accipitur. Ne timeret Ananias venire ad Saulum, quem noverat acerrimum persecutorem Christianorum, addidit Dominus: Ecce enim orat, quasi diceret: Non est timendus quia factus est de Saulo Paulus, et de lupo agnus. Et ego etiam revelavi ei adventum tuum. Jam enim vidit in Spiritu te introeuntem ad se, et imponentem ei manus, ut visum recipiat. Tunc Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem, et habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. Ad quem Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, id est vas electum, et in fornace tribulationis probatum, ut portet nomen meum coram regibus, et gentibus, et filiis Israel. Et tu quidem baptizabis eum, sed non docebis eum, ego enim solus docebo eum, et ostendam ei, quanta oporteat eum pati pro nomine meo, ut per multas tribulationes probetur vas electum, et mala, quae intulit sanctis patiatur cum sanctis. Abiit Ananias, et veniens ad hospitium Pauli intravit ad eum, et imponens manum, dixit: Saule frater, Dominus Jesus, qui apparuit tibi in via, qua veniebas, misit me ad te, ut videas interiori et exteriori oculo, et implearis Spiritu sancto, id est Spiritum sanctum plenius accipias postea in baptismo. Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tanquam squamae, et visum recepit et surgens baptizatus est, et cum accepisset cibum confortatus est. Et fuit cum discipulis, qui erant Damasci per dies aliquot, et continuo ingressus synagogas praedicabat Dominum Jesum, quoniam hic est Filius Dei. Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud, et ad hoc huc venerat, ut vinctos eos duceret ad principes sacerdotum? Saulus autem magis convalescebat in Christo, et confundebat Judaeos, qui erant Damasci, affirmans quia hic est Christus.